Latin
ETQVASI EPILOGVS SEV
Euricius Cordus, Botanologicon 204
Unproofread scanNot analysed yet
Pissasphalti caput ex Dioscoride citat Serapio pro mumis, sed plures fortioresque mumiae uires tribuit, quam Dioscorides pissasphalto. Pisum non est quod uulgo erbes dicitur. Pityusa non uidetur tripolium esse. Planta Leonis &trifolium uerum, de quam medici intelligunt, aliter herba flaura seu maura dicta. Platanus forte peregrina est Germaniae arbor, quod si uerum est, tunc alia ab ea est, quae oehrn uulgo dicitur. 148 Polium male tinearia, quę stoechas citrina, id est, heliochrysus est, à quibusdam creditur, nisi ipsum polium etiam tinearia herba sit. Polygonatum, est quę hodie sigillum Solomonis seu mariae dicitur, Germanice weis wurtz. &sunt qui scecacul credant. Polygonion esse putant eam quae germanice wegegras, &wegedritt uocatur. Poterion &neuras eadem est herba, diuersas tamen Aegine ta credidit. Pulegium nostras pro hortulano serpillo credi possit. 156 Pulegium syluestre, wylde poley Pulicaria conyza pro qua male perficariam supra dictam accipiunt. Pyrgitis dicitur etiam phyllitis, id est, lingua ceruina, quod ad radices turrium etiam nasci soleat. Male admiscet Pan dectarius huic aspleni historiam. Vinquefolium, Graecorum Pentaphyllum, Tormentill.