# Botanologicon 206

Euricius Cordus, Botanologicon, ETQVASI EPILOGVS SEV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/206

Rosmarinus quam Dioscorides & ueteres medici intelligunt, longe alia ab ea herba, quam nos Germani sic uocamus. Est tamen eadem herba priori cognominis, & Rosmarinus coronaria. Rubus caninus, hagendorne, hagenbotten. Rubus simpliciter, quem Graeci batum uocant, bramenbeher. Rumex, herba quam uulgo lapatium, doctiores uero lapathon uocant. Ruscus, est quem medicorum tabernę hodie bruscum uocant. Ruthae syluestris semen accipiendum est, ubi hodie cicutae semen accipiunt periculoso errore. Alamandra non continuo nec semper in igne uiuit, sed aliquantulum in eo durare potest, nec est adeo ignotum animans: Imò illud quod Germanice eyn Olm uel Molch appellatur. Et falsum est ex eius pilis, quos nullos habet, inexstinguibilem telam fieri. Nam huiusmodi materia est, uel ex amiantho, uel ex quodam apud Plinium lini genere, si non & id amiantho lapidi idem fuerit. Saluia maior seu syluestris, apud Theophrastum Spacelos. 92 Saluia uita, fortè muraria rutha, Sambac uel sambacus, uide in proximo. Sambucus Graecis recte dicta, Germanice hollunder, in quo trutice Hieronymus Bruns. errauit, & lasminos flores leucoia putans cum ea miscuit, deceptus nominum uicinitate. Nam lasminae uiolae Leucoijs similes Arabice sambac uel sambach dicuntur. Sanguinalis foeminae historia uidetur putato ęquiseto etiam conuenire. Sanguinalis, id est, Polygonion wegedritt wegegrasz. Sanicula fortè ignota ueteribus & à recentioribus inuenta uulneraria herba, Germanice Sanyckel. Hanc falsò putauit Collinutius contra Leonicenum Pentaphyllon esse. Sant Peterskraut, si intelligitur quae alias tag und nagt uocatur, tunc erratur in hoc quod parietaria sit.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
