# Botanologicon 209

Euricius Cordus, Botanologicon, ETQVASI EPILOGVS SEV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/209

169 Senetio non est Cresson, quae aliâs in sysymbrij capite carda mine dicitur, sed ea quae uulgo Creutz wurtz uocatur, uul garis & contempta herba. Serpentaria, quae hodie sic dicitur, omnino non est Draconria (quod nomen in Draganteam corruptum est) apud Dioscoridem, sed altera species tormentillae, bitorta sci. 132 Serpillum hortense non facile hic noscitur. Sideritis non est uerbena, licet sic cognominetur. Sigillum Solomonis, id est, polygonatum Siliquastrum Plinij idem hydropiperi Dioscoridis, perficariam mordacem illam esse credibile est. Sium, id est, Lauer, fortè vrasserpungen, Saxonice lemmike. Solanum furiosum dubitatur an sit herba, quae dolenkraut imò tholkraut dicitur, cuius grana schlaffbeehr uocant. 51 Soldanella hodie uocata, est brassica marina apud Diosc. 26 Sorba non sunt syluestria illa mala, quae Germanice holtz affel dicimus, sed aliud genus. Sparganion Dioscoridis non est tormentilla, ut credidit Alexander Benedictus. Spartaniam herbam in ore ferentes famem & sitim sentire negantur. Spacelus apud Theophrastum saliua magna seu agrestis 91 Spinacis non est blitum, ut quidam putant, sed à recentioribus inuenta forte herba. Stallkraut, id est, Ononis, resta bouis, remora aratri, howhechel. Stellio, non est bestiola quae Germanice Olm seu Molch dicitur. nam haec est Salamandra: Stellio uero similis lacertis, sed ab Italis Tarantula dicta bestia Stoechas citrina hodie dicta, est amaranthum Galeni, Dioscoridis uero Heliochrysos reynblumen Mottenkraut, Au relia à Gaza uertitur. Male à quibusdam inter absinthij genera refertur. Stratiotes herba illa quae hodie ubique hic millefolium dicitur, quod quidem cognomen est, sed uerum millefolium alia est herba. Stratiotes autem Germanice garbe, schaffsgarbe, schaffsriebbe, Saxonice relilce.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
