# Botanologicon 21

Euricius Cordus, Botanologicon, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/21

Quae in fine capitis uerba sunt opinioni meae etiam patrocinantur. Vbi Dioscorides docet in huiusmodi rerum probationibus uitanda esse fragmenta, eligendaque illa quae ab una radi ce integros ramos habeant. Videtis hic ab una radice plurimos ramulos trina semper diuisione multiplicari, donec minimis tandem cirris conuoluantur, & singula interualla, maxime à prin cipio ueluti columbinos pedes referre. Vt hinc suspicer columbinum pedem hanc plantam ab Arabe Serapione dici, quanquam tota etiam uua ean dem ferè formam assimilet. Ral. Nos aliam herbam columbinum pedem appellamus. Cor. Scio, eam scilicet Geranij speciem, quae lata & alternis profundius crenata folia habet, alio quoque nomine Rupertianam dictam. Hinc etiam eo deuentum est erroris, ut congenerem, nempe gruina rostra proferentem ac bene olentem ob idque mo schatam acum dictam herbam pro ipso Amomo complures medici credant. Meg. Aliud Amomum, quam Dioscorides depingit, Plinius nouisse uidetur. Cord. Id neque me latet, Dioscoridem in hac re, non Plinium sequor, donec quispiam Plinianum illud Amomum exhibeat. Nisi male prospicio, uideo in ponte Gulielmum Bigotium. Meg. Quis est ille Bigotius? Cord. Vnus discipulorum meorum huc ex Gallia profectus, homo graece & latine non uulgariter peritus & ad mi raculum usque in studio assiduus, ob idque mihi non infrequens salutator. Nig. Si placet eum accerse. Cord. Si gallico ingenio pręditum ho minem ferre potestis. Meg. Assueui Italis, Hispanis & Gallis. Nig. Age uocetur. Cord. I puer & stantem in ponte Gallum ad me uenire iube. Ral. Ex Gallia huc ueniunt discipuli? Cor. Imo & ex Anglia & Scotia. RAL. Adde & ex Vtopia. Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
