# Botanologicon 212

Euricius Cordus, Botanologicon, BOTANOLOGICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/212

ut uolunt, non est frigida herba, ut tamen de uermiculari Verucaria, scorpiuron, heliotropium, non est, ut hodie creditur, calendula. Dubitatur item quae eadem calendula sit. Vetonica duplex, altera quae & cestron dicitur, ubique uulgaris & nota, altera non item. Violae quae Graecis Leucoia, non bene cum nigris seu murarijs uiolis miscentur, quasi easdem qualitates & facultates habeant. Nam illae calidae, hae uero frigidae sunt. Viticella eadem bryoniae, contra uulgares herbarios qui eas separant.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
