Latin
BOTANOLOGICI
Euricius Cordus, Botanologicon 213
Unproofread scanNot analysed yet
Vitraria seu uitrago, id est, parietaria Vnedo, id est, arbutum, quamuis &epimelida, id est, setanium Vernilagines, id est, chameleones herbae. In quibus utrisque mespilum, Galenus sic à Latinis uocari testetur. Vngula asinina, id est, tussilago, farfarella, esselsauph, de qua in tussilagine. Vrceolaris eadem parietariae creditur. Vrinalis, id est, Linaria, contra uulgares herbarios, qui has quasi duas difiungunt, Graece Osiris dicitur. Vuularia, bistingua herba est, quam Graeci Laurum Alexandrinum uocant, Germanice hauckblat. Vualthmeister, herbula quae male pro caprifolio apud Brun felsium pingitur.