Latin
EPISTOLA
Euricius Cordus, Botanologicon 27
Unproofread scanNot analysed yet
Vtinam imitatus te fuerit Brunfelsius, qui bonam herbarum suarum partem non ad historicam fidem sed uulgarem potius indicationem &opinionem pinxit. Cordus. Qui tu scis? Gal. Duos eius Tomos legi, &cum Dioscoride contuli. Cord. Boni consulendus est conatus, &praetereunda sunt, si qua sunt, er rata, seligenda uero recte dicta. Gal. Quid si interim Plausibile opus nouitate &authoritate sua rudibus adhuc lectoribus imponat, &euellendi potius ueterum errores radices suas altius infigant? Ego tacendum non puto. Cord. Loquere igitur, &si placet clama. Gal. Haec tua potius fuerit prouincia. Cord. Longe indoctior est Cordus, quàm ut hanc disputatio nem, uel cum minima laude suscipiat: Ambiant eam qui uelint, ego pro tenuitate mea id quod scio, &in quo adhuc haereo, candide, &apertis musarum foribus indicabo, paratus quę melius me scitis à uobis sine pudore discere. Ral. Quid stamus? Cord. Da puer leuiorem tunicam, &minorem Dioscoridem tecum accipe. Nig. Bene admones, unus hic author satis est. Gal. Duos ego Brunfelsij Tomos habeo. Cord.