# Botanologicon 27

Euricius Cordus, Botanologicon, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/27

Vtinam imitatus te fuerit Brunfelsius, qui bonam herbarum suarum partem non ad historicam fidem sed uulgarem potius indicationem & opinionem pinxit. Cordus. Qui tu scis? Gal. Duos eius Tomos legi, & cum Dioscoride contuli. Cord. Boni consulendus est conatus, & praetereunda sunt, si qua sunt, er rata, seligenda uero recte dicta. Gal. Quid si interim Plausibile opus nouitate & authoritate sua rudibus adhuc lectoribus imponat, & euellendi potius ueterum errores radices suas altius infigant? Ego tacendum non puto. Cord. Loquere igitur, & si placet clama. Gal. Haec tua potius fuerit prouincia. Cord. Longe indoctior est Cordus, quàm ut hanc disputatio nem, uel cum minima laude suscipiat: Ambiant eam qui uelint, ego pro tenuitate mea id quod scio, & in quo adhuc haereo, candide, & apertis musarum foribus indicabo, paratus quę melius me scitis à uobis sine pudore discere. Ral. Quid stamus? Cord. Da puer leuiorem tunicam, & minorem Dioscoridem tecum accipe. Nig. Bene admones, unus hic author satis est. Gal. Duos ego Brunfelsij Tomos habeo. Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
