# Botanologicon 29

Euricius Cordus, Botanologicon, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/29

Paulus tamen Aegineta id commendat, interprete Albano Torino, ubi de purgan tibus medicinis agit. Cord. Secundum Diosco ridae praescriptum id diligenter factum est, nec alius, quàm quem uidetis, color resultat, sed ex radicibus candidum fit. Ita nescio an aliquid in eo capite desyderetur: Et ut de colore constet, de bonitate tamen eius, quae ex aetate est, non eadem tradunt authores. Dioscorides bi mum illud usque ad decennium purgationibus aptum dicit, Aegineta uero quod uno anno non antiquius est, probat. Contra utrunque est Theo phrastus, qui omnium medicamentorum diuturnissimum, opportunumque, quod uetustissimum est, Elaterium scribit. Nig. Cui ergo illorum credi debet? Cord. Id me doctioribus iudicandum relinquo. Gal. Difficile fuerit mihi medicinae studium, si multę tales controuer siae occurrant. Cord. Nihil moror, si humile medicorum uulgus inter se diuersi, imo & si contra antiquos proceres nugentur. Quis enim tunc rationem & autoritatem non sequatur? Sed cum ipsa capita & principes medici contrarijs sententijs dissident, hoc dubium facit com pitum. Ral.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
