Latin
EPISTOLA
Euricius Cordus, Botanologicon 33
Unproofread scanNot analysed yet
Nicolaus Leonicenus, si recte memini in eo libello, quem de aliquot medicorum erratis scripsit, asplenon quidem seu sco lopendriam negauit ceruinam linguam esse, sed aliam interim putauit, nempe sequentem mox hemionitida, non hanc phyllitida. Cor. Me quoque haec eius opinio diu haesitabundum, ne facile crederem, detinuit &torsit, nec libenter à tam docto uiro &quidem praeceptore meo dissensi. Megob. Satius est à pręceptore quam ueritate discedere. Nig. Potiora sunt rationis quam authoritatis momenta. Cord. Vbi tamen cer uinam linguam ad utranque, phyllitidos scilicet et hemionitidos, historiam contulissem uicit illa, nam haec non undiquaque huic herbae congruere ui debatur. Maxime quod non lunata folia sunt, qualia dictae hemionitidi tribuuntur. Vidi ta men ceruinam linguam talia quodammodo folia habere, sed in muro ob nutrimenti defectum &natalis loci angustiam potius sic deprauata. At ego Dioscoridem libere nata &à meditante natura sic perfecta hemionitidos fo lia describere intelligo. Meg.