# Botanologicon 34

Euricius Cordus, Botanologicon, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/34

Mirum est Theo dorum Gazam doctissimum alioqui uirum haec non animaduertisse, qui simili errore scolopendrion seu asplenon ceruinam linguam interpretatus est. Cord. Cum nimio studio au gendae latinae linguae teneretur, & omnes in uniuersum fere medici ceruinam linguam ueram esse scolopendriam putarent, facile non praesentius rem perspicienti uiro impositum est. Ral. Potuissent saltem ex nulla splenem iu uandi ui, errorem suum, utentes phyllitide pro scolopendria, medici deprehendere. Cor. Cur idem non fecerunt & adhuc non faciunt in cicutae semine, quo pro syluestris rutae semine, quantumuis doctiores reclament, utuntur, non sine magno aegrotantium periculo, nedum cum aliqua medendi facultate. Tam indulget succedens errori opinio. Niger. Idem in dicta cornicis pede peccatur, quam falso, (ut scitis) Dioscoridae adeoque ueterum coronopoda credunt. Gal. Quae nam huius in hac ceruina lingua erroris ansa fuit? Cordus. Forte ijdem natales & eisdem uerbis descripta historiae bo na pars, nempe qua utraque, ceruina scilicet lingua & asplenos, sine caule, sine flore, & sine semine indicatur. Gallus. In Nicandro tamen legi caulem scolopendriae tribui. Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
