# Botanologicon 36

Euricius Cordus, Botanologicon, 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/36

Megobac. De hoc nihil curandum. Videndum potius quem in medicina effectum habeant. Cordus. Nullum quem me legisse meminerim. Gallus. Magnum domine. Cordus. Quem ergo? Gal. Galenus incidentem & extenuantem amarantho facultatem tribuit, & comam eius menses ducere, grumos item sanguinis non tantum in uentre sed & in uesica soluere, imo omnes fluxiones desiccare dicit. Cord. Non hanc ille herbam sed aliam intelligit à Dioscoride heliochrysum dictam, quę etiam amaranthus appellatur, quod & eius immarcessibilis flos sit, Hinc & nostrates puellae hyemales sibi corollas ex utraque simul amarantho faciunt. Ral. Nosti ego heliochry sum? Cord. Omnes eam uos pariter nouistis, non hoc tamen sed citrinae stoecadis nomine, in qua etiam herba multi herbarij errant, eam cum Seriphio.i. marino absinthio falso commiscentes. Ni. Paulus tamen Aegineta duo facit de amarantho & heliochryso capita, quasi duae diuersae herbae sint. Cord. Idem in multis alijs facit, ignorans ne, an abunde diligens nescio. Meg. In quibus ergo? Cord. Diuersas forte herbas credit cacaliam à cancano, neurada à pote rio, echinon ab erino, myaron à myagro, chamae dryn à chamęrope. Nig. Si hoc peccatum est tunc magnus ille Plinius similiter & quidem crebri us peccat, melius est de eadem re bis quam nihil dicere. Ral. Putas ergo citrinam stoecada dictam à Dioscoride heliochrysum & Galeni amaranthon esse? Cord. Sic mihi persuasi, licet foliorum ad abrotanum comparatio aliquandiu me retinuerit. Meg.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
