# Botanologicon 37

Euricius Cordus, Botanologicon, 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/37

Duplex ergo ama ranthus, purpureus scilicet & luteus est. Cord. Vt dicis, ille plane nullo, hic autem non iniucun do odore. Ral. Haec forte caussa, quod uestibus interponitur. Cord. Imo, quod à tineis eas tue ri creditur, ob id etiam tinearia à plerisque dicta. Gal. Tineariam ego polium esse in Brunfelsio le gi. Cord. Id non auream sed albam comam habet. Nig. Plinius aureos quoque bulbos Heliochryso suo tribuit. Cor. Puto illic errari, & pro bul bis bullis forte legi debere. Meg. Quid si pericum lum faciamus de hac herba? non his tantum, quas Dioscorides recenset, facultatibus, sed & illo quod Theophrastus de ea tradidit, nempe gratiam & uitae gloriam eum consequuturum, qui heliochrysi floribus coronetur. Cord. Falsum hoc uel hinc arguitur, quod multae hic puellae hac herba coronatę incedant, & pessimam interim famam habeant. Nig. Imo uerum esse Theophrastum constaret, si quod ibidem quoque faci endum sequitur, aureo se illae unguento insper gant. Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
