Latin
39
Euricius Cordus, Botanologicon 39
Unproofread scanNot analysed yet
Suboritur ergo suspicio nunquid antirrhinon eadem cynocephaleae herba sit, à similibus scilicet capitibus, quae eadem &Osiri tes, quod osirim, id est, linariam fere exprimat, di citur. Ral. Osirim linariam appellas? Cor. Con fer eius ad hanc caput, &eandem dices, quantum ad figuram attinet: Nec obstat quod pauciores ibi facultates de Osiride quam recentiores medici de linaria sua scribunt, inuenias, cum hae ex illis fluant. Nig. Si cinocephalea haec esset, dudum Ral la noster expirasset, modo uera sint quae Appi on, (ut apud Plinium est) de ea prodidit, statim sci licet mori eum qui cinocephaleam eruit. Ral. Dij me lius. Cord. Tam leuem te esse non puto, ut huiusmo di uanitates credas. Meg. Tecum sentio Corde, &hanc antirrhinon esse non dubito. Cor. Id ut fa cias non urgeo, imo etiam nolo si temere &citra persuadentem rationem suspicari &opinari uideor. Gal. Sed haec rotundum, non anagallidis, caulem ha bet. Cord. Interim tamen tempore suo purpureos &uiolis fere similes flores, atque illa, unde nomen, capita, &conspicuas in eis nares. Meg. Et pro minens inter illas quas corniculum, ut &rhiceron appellari possit. Nig. Proceras atque elegantes hic habes rorismarini plantas. Cor. Pe rierunt mihi his quatuor non minores aliae sex hyemis iniuria, &nisi has in fictilia uasa transpositas domi tepido aere fouissem, nullas iam haberem. Gal. Vulgaris est in Gallia herba. Cord. In Italia quoque frequens nascitur, ubi ea rustici uenales lepores infarciunt.