# Botanologicon 42

Euricius Cordus, Botanologicon, 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/42

Si omnino inductas tenebras uolumus, ipsum quoque e mundo, solem auferamus. Nig. Permale res cecidit optime Corde, sperabamus à nouis theologis ipsam sophisticen & barbariem era dicatum iri, cum nec opinantibus nobis bonis interim literis inflictum sit pastinum, ut exiguam admodum spem habeam eas unquam posse repullulare. Hinc etiam longa eis dicta salute exem plum tuum sequor, et medicinae me dedo. Cord. Recte rebus tuis consulis, ut idem olim facerem praeceptor meus Ludouicus Placenta Melosingus mature & diu ante has religionis turhas admonuit. Meg. Superstes ne adhuc optimus ille uir? Cord. Nuper hic nobiscum fuit, inuisit me suum olim discipulum, & scholam nostram perlustrauit. Totus quidem canus, ue rum pro aetate sua satis incolumis est. Megob. Perpetuum optime ualeat, sic insignis eius probitas meretur. Cord. Idem & ego precor pro pter plurima eius in me beneficia: Atque utinam tanta mea fuerit aliquando facultas ut eidem & Ludouico Christiano Francobergio cogno mine suo dignissimo diuini verbi in patria sua dispensatori etiam meo quondam pręceptori meritam gratiam referre queam. Ral.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
