Latin
43
Euricius Cordus, Botanologicon 43
Unproofread scanNot analysed yet
Non est praesens de istis loquendi locus, herbas inquisitum ingressi sumus, tales ad coenam sermones reser uate. Non quod sua tam bonis uiris encomia inuideam, sed ut commodo dignius ea tracten tur tempore. Cord. Ego nullas hic herbas tibi incognitas esse existimo. Ral. Quae est illa, medio inter rumicem &Saracaenicam seu Ro manam mentam folio? CORDVS. Nusquam hanc nisi hic Marpurgi uidi. Zinziberinam appellant, atque ea est, quam Arnoldus de uilla no ua in quodam Fori Iulij campo iuxta nescio quos muros tantum nasci dicit, piperinae nomine quod acri sapore sit: Et hanc accipiendam docet in quodam lohannis Florentini unguento, ubi ille Tapsiam habet, qua tamen nomenclatura &aliam quandam herbam ferulacea specie foeniculateisque folijs indicari scitis. Nig. Quod si capsia legendum sit, quo quidam nomine certum nasturcij genus appellant. Ral. Tantis fo lijs nullum esse nasturcium puto. Cord. Non temere suspicaris, Paulus enim Aegineta ubi coxendicis curam docet, agreste quoddam hiberidi conge ner nasturcium non multum his absimilibus puta laurinis longe tamen maioribus folijs indicat. RALLA. Forte Arabum seitaragi intelligit. Cord. Id Dioscoridis lepidion est, quod mihi Ferrariae minutioribus alijsque folijs indicatum est. Ral. Est &dictum seitaragi Indum. Meg. Iam succurrit Barptholomaeum Montagnanam in quodam contra elephantiasim consilio Sei taragi Indum succum Tapsiae (capsiae legi debere puto) interpretari. Nig. Id meae patrocinatur opinioni. Cord.