Latin
45
Euricius Cordus, Botanologicon 45
Unproofread scanNot analysed yet
Quę pau latim pereuntia ramulos relinquunt nudos &se mine in filiculis nasturcij sapore plenos. Sed haec nihil ad hanc siue piperinam siue zinziberinam pertinent. Ral. Vt ex uerbis tuis intelligo neque uerum melilotum habemus, dicebas enim putato meliloto. Cord. De hoc non solus ego egeviimo plures mecum alij dubitant. Ob id à Dio scoride exactius descriptam eius historiam uelim. Vbi in Italia essem, exhibuit mihi Vincentius Caprilus hospes meus in emptis ad equi pabu lum graminibus, pro eo herbam quam hic bernklehe id est ursinum trifolium dicimus. Haec hactenus Serapionis alchilelmelich historiam exprimit, quod floribus suis quasi in semicircu lum positis, regiam coronam referat, &post eos exiles rotundasque filiculas habeat, in quibus minora sinapis granis semina. Sed haec admo dum infirmo, imo quasi nullo est odore, qui ta men egregius meliloti est. Neque ligustici folia habet, quae dioscorides meliloto comparat. Sunt qui herbam, quam Saxones nartz appellant foeno Graeco scilicet specie &odore similem, nisi quod non in corniculatis siliquis sed echinatis capitulis semen suum fert, melilotum putent.