# Botanologicon 46

Euricius Cordus, Botanologicon, 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/46

Quae huic historiae eius parti respondet, quam ex Dioscoride Serapion citat. Videlicet esse meliloti genus, quod foeno Gręco assimiletur, quae tamen uerba in uerso per Marcellum Dio scoride non leguntur. Idem Serapion ipso tan tum semine una cum filiquis suis utendum do cet, quod non ex Dioscoride colligitur, qui to tam plantam medicinae accommodat. RAL. Vtcunque sit, quia dubius relinquor, usitato hactenus meliloto me uti oportet, donec uerum cognoscere & habere liceat Cord. Quam pro ximam uidetis theriacariam hic uulgus nomi nat hanc magis puto historiae Phu quam dictam ualerianam respondere. Meg. Grandiora sunt haec quam ualerianae folia. Cor. Talia esse oportet si ceruiocello comparari debeant. Nig. Concauum etiam & lęuem tenerumque ac in purpura albicantem caulem cernere licet. Cordus. Effo de radicem Ralla, & uidebitis hanc quoque historiae respondere. RALLA. Eandem figuram eundemque, quem ualeriana, odorem habet tantum maior est. GAL. Sed ubi sunt similes nar cisso flores? CORDVS. Vbi ijdem in ualeriana? in qua plura quàm in hac desunt, quae Phu historiam perficiant. NIG. Iam non uerum esse uideo, quod Brunfelsius ait, Phu sine controuerfia nostram esse ualerianam. CORdus. Quod ego hic decerno hoc tantum est, hanc theriacariam ualerianae in uiribus ubertim re spondere, si non eam superat. Quod autem qui dam hic docti eandem theriacariam Gallicam spicam esse putant non facile nec temere credo, discrepante historia. NIG. Tenerum ne hanc foeniculum an anethum dicam? Cor.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
