# Botanologicon 47

Euricius Cordus, Botanologicon, 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/47

Audiam quo eam nomine RALLa noster ap pellet. Ral. Nos meum uel ut uos dicitis meum uocamus. CORdus. Scio, at ego Creticum daucum esse leui testimonio persuaderer. Con ferte huc utriusque, mei scilicet & dauci picturam, & ipsi iudicate num temere opiner. Gal. Qui Germanico sermone appellatis? Cordus. Behrvurtz. Nig. Si peregrinum ac rarum olim nunc uero nullum in Italia meum est, ut Virgi. Marcellus ait, non id in Germania inueniri pu tarim. GAL. Hanc tu nigellam esse quondam aiebas at Brunfelsius longe alia eam figura ex hibuit. Cord. Forte in eius manu non fuit, quae cuique herbę facies deliniaretur, quanquam non uideo qui defendi possit cum ex uulgari indicatione Germanicum nomen, radam scilicet, adiunxerit. Ral. Ego tibi credens, ab eo temporeque me admonuisti, hanc nigellam habeo, sed sunt quidam qui non credant, quod non promiscue in pratis, sepibus, hinitibusque ut Virg. Marcellus nec inter frumenta ut alij medici dicunt, sed in hortorum areis sata & culta nascatur. Cor.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
