# Botanologicon 50

Euricius Cordus, Botanologicon, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/50

Ego illo & omnibus quę non habeo, carere me, ingenue fateor, ut scribentes mihi doctores quas uelint succedaneas medicinas substituant. Cor. Multa huiusmodi exotica sunt, quę magno hic emimus, quibus tamen nullo desyderio careremus, existentibus apud nos simili facultate praeditis alijs non difficulter, imo gratis acquisibilibus. Qualia zinzipha seu serica, quas iuiubas, mixae seu mizae quas sebesten, rhos, quem sumach dicitis, ut alia plura taceam. Meg. Tales multi sumus medici ut religiosum putemus à praescriptis Arabum receptulis uel latum pilum recedere. Cord. At semper inuentis uti & nihil inuenire, nihil mutare, augere, & minuere audere, id miseri & cecutientis est ingenij. Quanquam receptularij illi medicastri in maxima iam aestimatione sint, & ad omnes soli aegros uocentur, contemptis inter im multis qui non tantum laborantibus hominibus melius quam illi, sed ipsi quoque medicinae mederi possent. Megob. Cur & illi non impossibilia promittunt, magnifica mentiuntur, & egregie imponunt? Nig. Id boni & docti non faciunt, & si uelint, nequeunt. Cord. Iam ego uicissim à uobis discere cupio, quae haec herba sit. Meg.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
