# Botanologicon 56

Euricius Cordus, Botanologicon, 56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/56

Et Itali medici quorum diligens has res obser uandi studium est, parthenion siue amaracum hanc matricariam esse affirmant. Nig. Miror quod Galenus hanc herbam, ut in III. de compositis libro ui dere est. Romę difficilem acquisitu dixerit, cum hic passim scateat. Cord. Id cum & ego legerem, sta tim opinionem meum à foetida contula retraxi quę adhuc uulgarior & copiosa fere ubique herba est. Nig. Albanus Torinus in translato à se Pau lo Aegineta amaracum & samsychon uno eo demque maioranae nomine appellat. Cord. Ma le, quemadmodum & melian quae fraxinus est, Persicana. Nig. Vtinam hi soli in hoc opere erro res sint, in multis eum alijs maioris momenti hallucinatum aiunt. Cor. Inueni et ipse nonnulla quae mi etsi gręcas literas non calleam non probe interpretata uident. Ral. Cuperem nouos illos translatores qui ita expectationem nostram fallunt, uires suas, priusquam impar onus subeant, perpendere ac metiri. Meg. Vt optima fide omnia transtule rit, tamen nimia sua affectatione lectorem absterret. Cord. Illius uitij per amicos eum admoneri uelim hominem alioqui de medicina non male merentem. Gal. Quam bene autem non facile intelligo, ut qui sua ista, quam sicut omnibus inuisam ita merito Megobacchus taxat, affectione adeo lasciuit, ut uerendum sit, ne, dum tanto elegantiam ostentandi studio indul get, uel plura uel aliter quam autor ille, quem interpretatur, forte habet, quędam etiam minus expresse ac proprie aliquando dixerit. Quod ut alibi leue nonnunquam uitium sit, certe in medicis libris immane semper piaculum est, in quibus, ut cum Rabelaeso meo loquor una uocula uel addita uel expuncta, quin & apiculus inuersus aut praepostere adscriptus multa hominum milia haud raro neci dedit. Niger. Quid ergo fiet si quis tam profunde hallucine tur, ut pro glande balneum, pro parte medimnum, aliaque his non minus absurda inuertat? Cord. A duobus me non leuibus dubijs expedis, quo rum primum est, quod in capite de podagra & arthritide ad uehementem earundem passionum dolorem tantum cataplasma describit, quantum ad decem parietes deliniendos satis sit, utpote quod ex foeni Graeci medimnis tribus, loliateę et cicerum farinę uniuscuiusque medimno uno constet: ubi, ut iam audio, partes intelligendae sunt Alterum quod colicis nimio dolore oppressis ex melle, cymino, nitro, alijsque similibus rebus balneum adhibendum uerterit: ubi glan dem procul dubio intrudendam Aegineta do ceat. Meg.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
