# Botanologicon 57

Euricius Cordus, Botanologicon, 57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/57

Facilis est ex balano in balineum la psus. Nig. At debuerunt eum descripta ibidem simplicia faciendae balani admonere. Cord. Multa adhuc alia similiter mihi negotium facessunt non tantum in hoc Aegineta sed in alijs etiam, quos uertit, authoribus, quae, quia non sunt praesentis instituti, inter coenandum, qui intelligenda sint, inquiram, iam coeptum nostrum prosequamur. Ral. Priusquam hinc pergamus scire cupio quae maron sit, quoniam Aegi neta in pastillis hedychroi, ut Torinus interpretatur, maron pro parthenio seu amaraco posuit. Cord. Doctioribus id diuinandum relinquo. Meg. Manhardus origam speciem pu tat. Cord. Ob id etiam à Dioscoride origanis dicitur. Quam legitimum autem hoc caput ma ri apud eundem authorem sit, hinc patet quod in antiquissimis exemplaribus non reperiatur, neque fuisse credendum est, quod neque Galenus neque simius eius Aegineta in medicae materiae censu moron uspiam posuerit. Quo magis miror quod in dictos iam pastillos receperit. Nig. Aliud parthenion Pandulphus Collinutius nescio quo gensemini nomine depingit, sed quia uehemens est is praeceptoris tui Leoniceni insectator, forte nihil quae dicit moraris. Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
