# Botanologicon 58

Euricius Cordus, Botanologicon, 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/58

Sic praeceptoribus meis & quibusque authoribus addicor, ut emergenti indicataeque ueritati potius assentiar, Eam quicunque demon strarit me suum habebit asseclam, Id an Colli nutius ille fecerit, nolo meum hic iudicium profer re. Multa quidem, quae coarguti Leoniceni & defensi Plinij quandam prae se speciem ferant, anxie collegit, omnemque lapidem mouit, ut salua tanti uiri authoritas ac fides perstet, quem tamen non uno lapsum errore liquet, sed interim facili dignum uenia, ut cuius tanta tam ua riae materiae, totque grauium officiorum mole oneratus animus non potuit non aliquando la bare. Meg. Si Pandulpho illi credimus, tum sua uem adeoque gratum, unguentisque aptum parthenij odorem dicemus, ut uel ob id etiam my ralium quasi unguentaria & pelecynus, quod eadem odoris suauitate nos pelliceat, dicta sit. Cord. An pelecyni nomen à pelliciendo deueniat aliorum esto iudicium, hoc tantum hic dico, grauem odorem huius siue parthenij siue ama raci à Dioscoride nominari, cui Galenus quo que subscribit, qui idem eandem amaracum qua si non boni odoris unguento cuidam nequaquam miscere uoluit, tantum abest ut ex ea, quod idem Collinutius putat, preciosissimum & suauissimum illud amaracinum fieret. Nig.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
