# Botanologicon 61

Euricius Cordus, Botanologicon, 61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/61

Sed satis in his moratum est, pergamus. Meg. Alter, uideo, uel Aristomachus uel Phyliscus colendis apibus delectaris. Cord. Placuit semel post tot cassa uota bene institutam aliquam rempublicam, & bonos mores uidere. Nig. Quasi in nullis illa ciuitatibus sed in solis iam aluearijs sint. Gal. Pape sunt istę apes? saepe de eis legi, sed nunquam uidi. Ral. Id tibi credamus Gallae? Gal. Sic est. Cord. Et ego dubito num uerae hae apes sint. Meg. Quid audio? Cor. Nam quas gratas apibus herbas legi eas potius hae fugere uidentur, ut in hac prope consita dicta melissa iam aliquot annis obseruaui, Nunquam enim uel unam huic apem insidere uidi, cum tamen haec eadem melissophyllo seu meliphyllo creditur, quam apes maxi me appetere eaque summae delectari Nicander, Dioscorides, Virgilius, Plinius, demum omnes herbarij testantur, adeo ut, si ea aluearia confricentur perunganturue, detentum in eis examen non fugiat, unde & facta herbae nomina. Nig. Forte de florente herba intelligunt. Cord. Id certum, sed & ipsos flores non sectantur, qui ta men rari & non simul exeunt, lutei cum adhuc niuent, dehinc ubi aperiuntur & hiant, albi. Meg. Non puto mutatam esse, quae ubique sibi similis est, naturam. Cord. Aut igitur hae non uerae sunt apes, aut hoc non uerum est melisso phillon. Ral. Non facile credo omnes in uniuersum medicos nostros falli, alias uidendum dicerem num haec uera melissa sit. Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
