# Botanologicon 64

Euricius Cordus, Botanologicon, 64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/64

Quam omnes fere medici origanum indicant longe alia quam hęc, folia habet. nullam item, huius quae hyssopo tribui uidetur, umbellam, sed spi catum potius florem uideo. Cord. Hoc est quod & me dubitare facit. Gal. Audiui ex te nuper cum Nicandrum praelegeres, hyssopum samsycho similem herbam esse. Cord. Sic Nicandri scholiasten & Serapionem eam indicare admonui, id quod dubitationem meam adeo non minuit, ut augeat potius. Siquidem ut Diosco rides ait, samsychon tenuifoliae nepetae similia circinataque folia habet, quae figura creditae & dictae nunc ubique origano accedere uidetur. Siue ergo origano, siue samsycho compare tur praesens hęc nostra hyssopus, magna est di screpatio, cum longa haec & gracilia foliola habeat, ne quid tributam ei umbellam, & corymbaceam (ut in Chrysocome uidere est) co mam, quarum neutram hic uidemus, imputem. Accedit & aliud, quod in diui lohannis euangelio legitur Christumen cruce potatum ace to, quod imposita hyssopo spongia porrectum est, multo ergo longiorem & robustiorem eum caulem esse oportuit, quam haec herba, si ad hunc usum accommodus fuit. Nig. Est dignus uindice nodus. Meg. Duplicem esse hyssopum audiuimus, quid si haec altera fit? Cor.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
