Latin
67
Euricius Cordus, Botanologicon 67
Unproofread scanNot analysed yet
Eundum est, si tempestiue redire uoluerimus. Cordus. Venite ergo, claude post te fores puer, ne uicini mei quid portent, quo postea caream. Hoc male me habet quod tam longum suburbium nobis permeandum sit, tam angusto lithostrato, ut non bini queamus, sed singuli ire cogamur. Tu tamen Megobacche propius accede, nam habeo quod tibi seorsim dicam. Megob. Dudum aures arrigo. Cordus. Solis etiam illis clam concredo arcana haec mea. N. N. N. N. N. N. Intellexisti? MEGOBACCHVS. Optime, sed non opti ma Deum immortalem quanta hominum in uidia, quales item technae ac uersutiae. Puto te ad ferendas iniurias &aduersitates natum. Verumtamen hactenus cum cucullatis tantum triconibus, nullis cum doctis