# Botanologicon 68

Euricius Cordus, Botanologicon, EVRICII CORDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/68

Nam postquam eo laboratum est, ut reti nendae domus meae sacra illa anchora resecta sit, non potui, ut manerem, animum inducere quantumuis liberali stipendio meream. Et bona quidem spes est, ut semper solitam, sic & modo inuidiam me promoturam. Meg. Quo ergo demigraturus es? Cord. Bremensi me sena tui obstrinxi. Meg. Dij bene uortant, ut tam pro pitios medicinae, quam hic sunt iniqui, homines ibi reperias, certe opulenta urbs est. Cord. Vtinam hinc profecto mihi succedas, & aduersariorum meorum ordinatae chartae turben tur. Me. Egone dignus uideor, qui tibi succedam? Cord. Quid ni? cum alius hanc prouinciam ambiat, qui tam te refert, quam musca cicadam. Imo iam dudum eam se nactum & mihi pręlatum apud suos gloriatur. Fauerem eum huic scholae, si tam doctus, quam se putat, & arrogans elatusque est, esset. Me. Forte idem ille est, de quo prius. Nig. Quam lutulentum & foedum suburbium habetis. Cord. Non alia est, ubi porci uiuunt, mundicies. Ral.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
