# Botanologicon 69-2

Euricius Cordus, Botanologicon, EVRICII CORDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/69-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/69-2

EVRICII CORDI uidi in cautibus, quae lacui ibidem incumbunt, item & in muris & macerijs nascentem non adeo absimilem plantam, nempe dodrantali altitudine absque ullis folijs, sed habentem interim numerosa quasi tritici grana. Cord. Eam & ego diu antehac obseruaui, putoque me noscere, & esse quam Dioscorides tragum appel lat, Gustaui, & adstringentem eius uim sensi, qua eam facultate praeditam idem author indicat. Eius nomen à mulierculis inquisiui, quae hunerberh.i. gallinarias baccas adpellari responderunt. Meg. Hic quid censeas audiam, est hęc ca pillus Veneris? Ral. Dubitas?

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
