# Botanologicon 69

Euricius Cordus, Botanologicon, EVRICII CORDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/69

Grassata est & hic, ui deo, rusticorum furia, memini has saxeas ima gines magno olim sumptu fieri, & huc poni. Ad quid nunc attinet huiusmodi opera & mo numenta tam misere confringi? Cordus. Tali pietate egregij hic Christiani sumus. Megob. En uocatam uermicularem in hoc muro. Cord. Vt hoc illi nomen concedam, quam tamen frigiditatem medici nostri tribuunt ne go, si gustui, quod Galenus praecipit, credi debet. Nig. Hei quàm acer sapor est. Cord. Atque is eam calidam arguit. Gal. Qui Germanice nominatur. Cord. Mauerpheffer. Gal. Hoc semel oratum te uolo, uenerande praeceptor ut Germanicas illas herbarum nomencla turas, quoties occurrunt, interpreteris. Cord. Sonat hoc quasi murarium piper dixeris, facta hinc appellatione, quod longi piperis simi lem aliquatenus tum figuram tum etiam saporem habeat. Nig. Quid si aliam alij uermicularem intelligant? Cord. Nihil est quod certe de hac herbula ex uetustis authoribus dicam. Ad uulgares uos herbarios remitto. Ral. Cum Francobergae iam apud patrem essem

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
