# Botanologicon 77

Euricius Cordus, Botanologicon, EVRICII CORDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/77

Sed aliud eius nomen dicam an eo forte noueris. Cum tibi doctores tui herbam flauram accipiendam scribunt, quid accipis? Ral. Id an unquam factum sit, nescio, quod si fiat ingenue inscitiam meam fatebor. Cord. At eadem herba flaura, quam & plantam leonis appellatis, trifolium illud est. Ral. Ergo & andachucha? Cord. Andachucha quidem trifolium, sed non illud, uerum quae lotus Dioscoridi est, dicitur. Nig. Haec dudum expectaui & libenter audiui, quo enim uolebam recta tendisti. Ral. Sed an recta in hortum tuum, quem petere destinauimus, ten damus nescio, putabam eum sub Glascoppo situm, nunc nos ad crucem & gabalum ducis. Cord. Hactenus non aberrauimus, ad dextram tamen per uuias has sepes declinemus. Nig. Magnus est, uideo, hessiaticarum uuarum prouentus. Cord. Vt inutilium omnium rerum solet. Ral. Non inutilia prunella ista sunt, quantumuis austera, nam acatiam hinc nostram facimus. Cord. Bene uestram dicis, quia ueram non potestis. Ral. Nonne hęc acatiae arbor est? Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
