# Botanologicon 87

Euricius Cordus, Botanologicon, EVRICII CORDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/87

Ne obliuiscar ascendam continuo & fructus decerpam, ut his pharmacopolium instruam, iamdudum nullos habeo. Cordus. Quid agis? mane, puer meus satis colliget. Ral. Vellem & cor ticis eius aliquot me pondo habere, Nam crebro mi hi adstringentibus ac consolidantibus medicinis miscendus is scribitur. Cor. Sed neutram harum imo ab stersoriam ei facultatem ab antiquis tribui uideo. R. Serapion natur, ut in pandectis capite Dirdan uide re est, utranque hanc ipsi certe arbori adscribit, quin & corticis decocto pituitam expelli docet. Mirum etiam idem extenuando spleni prę sidium est, teste, qui ibidem citatur Galeno. Cordus. Non est is, quem citat Galeni liber, imo nec caput illud de fraxino est. Ral. Hoc tamen eius initium legi Dirdan graece, Arabice luzach, Latine verbo fraxinus. Cor. Hallucinatur more suo. Me lian Graeci non dirdam fraxinum dicunt. Quod siquis idem caput pteleae, id est, ulmi historiae apud Dioscoridem conferat, eandem ei dirdansen, ut Serapion habet didar, comperiet.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
