Latin
EVRICII CORDI
Euricius Cordus, Botanologicon 89
Unproofread scanNot analysed yet
Ex ea, quam nos tiliam appellamus, arbore, iucundissimo certe odore sunt, &egregiam medicinam humido frigidoque cerebro faciunt, si elicita ex eis aqua propinetur. Cord. En hic hortum meum. Ni. Ingens rus uideo. Cord. Quatuor ferme sunt iugera. Meg. Virgilij tui praecepto auscultans, ordinibus indulsisti. Cord. Non placent, quia non iucundum praebent aspectum temere dispersae arbores. Nig. Quae ad uiuam hanc sepem prima se offert, quo nomine uocatur. Cor. Diu et ipse quęsiui, nondum tamen scio, nisi quod uulgo eam hochmut id est superbiam dicant. Me. Cum tali natura comparatus homo sis ut omnibus superbis semper restiteris, qui fit ut ipsam nunc superbiam foueas? Cord. Si esset quae dicitur diu eruncata hinc facesseret. Ral. Omnium ferme colorum in Italia monachos esse audio, ad quem ergo eorum ordinem Me gobacche hanc ceruleo suo cucullo referendam censes? Meg. Tales etiam flores alterum aconi tum, dicta hic vuolphs vuurtz id est luparia, habet, nisi quod illi in albo flauescant. Cor.