# Botanologicon 90

Euricius Cordus, Botanologicon, EVRICII CORDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/90

Inter eius species & ego eam refero, nam & simi li est folio. Ral. Magis tamen, minutiusque id incisum est. Nig. Vbi cucullatam uiderem, statim & malam eam suspicabar. Gal. Eadem manet, etiamsi cucullam abiecerit, modo quosdam apostatas imitetur. Cor. Adhuc mihi non cre dis Ralla, hanc uestram agrimoniam uerum esse cupatorium? Ral. Cum tot, qui hinc interim pro dierunt, authores, tibi subscribant, amplius reluctari nequeo: Sunt tamen uel apud nos, qui con stanter negant. At crederent fortassis, si aliam eis agrimoniam indicaueris. Cor. Dioscoridem consulant, & qualem ille depingit, inquirant, nem pe agresti papaueri similem, incisis anemones folijs, puniceis floribus, oblongo & in superio re sui parte lato capitulo, quale in erratico pauere, quod rhoeada uocant, uidetur: Rotunda radice, quae diluti aqua croci colore, liquorem ex se remittit, & acrem saporem habet. Quid simile in hac herba, quod eam agrimoniam, (sic enim Dioscoridis argemonem nominat) putent? Nig. Duas ille argemonas describit, quarum alte ram à Romanis argemoniam ait nominari, for te hanc ipsam. Cord. Sed & huic omnes prioris uires tribuunt: Et nescitur, quam legitimum alte rius caput sit in eo authore, & si fuerit, tamen ea dem est foliorum figura, quę huic non congruit. Ral. Quod illud erraticum papauer est, cui hęc folia comparantur? Cord. Quod in triticea & hordeacea segete apud nos scatet, rubentibus floribus. Ral. Iam noui, nos klapperrosen.i. crepi tacularias rosas dicimus, quod ludentes pueri harum folijs concauo pugno impositis, & alte ra palma incussa crepitum aedant. Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
