# Botanologicon 92

Euricius Cordus, Botanologicon, EVRICII CORDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/92

Secundum, quod flos neque figura neque colore respondet, qui in Chamęcisso albę uiolae similis, seu ut alij uolunt, luteus est. Tertium, ut parum de colore referat, quod is secun dum diuersas regiones in eadem soepe herba mutatur, tamen sapor qui fallere non potest, dissidet. Is in Chamaecissi flore egregiae amari tudinis est, huius autem herbae tam dulcis uel saltem adeo non ingratus, ut acetarijs misceatur. Gal. Veri igitur commentarij sunt, quos Brunfelsius citat, & chamaecissum Asclepiadem interpretari dicit. Cord. Neque id affirmo, nam ut aliae notae congluant, non tamen graue olentem nec rosae similem, qualem Asclepias, florem habet. Nescioque an unquam pelecini.i. secu ridacae semine simile semen proferat. Nec in montibus, ut illa, sed decliuibus frequenter, & humidis locis, ut hic, iuxta sepes & dumeta na scitur. Ral. Germanicum tamen nomen non adeo à terrestri hedera abludit, quo grundt reben quasi humi repentem uiticulam dixeris, appellatur. Corruptum tamen paulatim id est, ut iam grundelreben dicatur. Gal. Sic nullam haec medicinam facit? Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
