# Botanologicon 97

Euricius Cordus, Botanologicon, EVRICII CORDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/97

Similia minori sedo folia hic quoque non respondent. Ral. Nullam uideo, nobis aristolochiam relinquis? Cord. Nullam surripio tantum admoneo, ut intentiore eas diligentia con templemur, uideamusque ne erremus. Meg. Vnum miror, quod, cum omnium aristolochia rum contra medicamentorum noxas ac uene natos morsus debilissimum antidotum sarmen taria illa praebeat, prae caeteris tamen una theriacae misceatur. Ral. Ingreditur & rotunda. Cord. Recte Megobacchus dicit, una, debet enim aristolochia clematitis pro una herba, adeoque tertia illa specie ibi intelligi, quam dum quidam in duas separant, non mirum si auctior

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
