# Botanologicon 99

Euricius Cordus, Botanologicon, 99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/99

non adeo uiridem herbam quę sine folijs tenues cir ros, & in his continentem semina folliculum habeat, gustate item & attributam ei amariciem deprehendetis. Ral. Paucis absoluit paucas eius facultates Dioscorides, nempe quod copiosam ducat urinam & subeuntibus cutem aquis prosit. CORDVS. Hinc aliae, quas alij cuscutae attribuunt uires emanant, quae enim urinam ducunt ipsum quoque, qui in hepate ac renibus haeret, humorem expediunt, obstructasque uenas aperiunt ac emundant. MEGOBACCHVS. Vnam habere naturam dicitur, quam tibi, si in ea ut in hominibus detestaris, nam placere scio, quod scilicet eam, cui adhaeret, plantam referat, inuisissimum enim eorum genus tibi constat, qui eodem nunc ore calidum nunc frigidum efflant. CORDVS. Et interim tamen integram in eo farinam continent, quam autem ut & ipse, si commodum aulae me uelim discerem, quidem prudens habitus uir mihi frustra consuluit, ex quo plane indocilem eius discipulum esse me sentiam. Nig. Eadem ratione etiam odiosa uernilago fuerit quod & ipsa eius, cui inhaeret, soli colorem induat, & hic nigra, illic uiridis, alibi crocea, appareat. Ral. Quam hoc nomine herbam intelligis? Nig. Quam uos cum Graecis chamaeleonem dicitis. Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
