# Botanologicon iii

Euricius Cordus, Botanologicon, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/iii

spectissimisque uiris, Senatui populoque Bremensi Euricius Cordus Simesufius medicus suus S. D. P. Elebris est Platonis sententia, non solis nobis natos esse nos, sed partem nostri parentibus, partem patriae, & partem amicis deberi. Cui ut parerem, assiduum, dum perpende re coepi, desyderium fuit. Cum autem parentes meos, eo tempore, quo plus ego ipsorum qua mea ipsi ope indigerent, amiserim, primo eius dicti praecepto satis facere non potui. Verum donec aliquis mei usus esse coepisset, ut eo patrie inseruirem, proximum erat uotum. Quo factum ut, cum illustrissimus Hessorum Princeps Philippus, propter interpolatam religio nem contemptis ac exulantibus Musis nouum hic asylum, adeoque omnium artium uniuersalem, quam uocant, scholam instauraret, eo me, ut medicinam docerem, acciri facilius libentiusque sim passus. Tametsi ipsa patria quantumuis horrida sua quoque, nescio qua, dulcedine me traxit. Septem itaque annis ipsam medicinam hic publice sum professus, quanta autem uel lau de uel ignominia discipuli mei dixerint. Exer cuissem quoque non tam mea unius utilitate, quam communi omnium salute respecta, nisi barba

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
