Latin
EPISTOLA
Euricius Cordus, Botanologicon ix
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum mutatus ab illo est Cor do, qui ante xvi. annos Erfordiae Marianum ludum aperuit, te tota trieteride coadiutore &hypodidascalo? Quando pro hoc eodem officioso larium tuum exigis? Nig. Tam gratam tibi &disci pulis tuis utilem operam meam fuisse uelim, quam satis magnum ego hostimentum recepi. Quantum putas cumulum eruditioni exercitium illud adijcere? Cord. Non adeo multo fructu instituuntur, si non et iuxta exerceantur iuuenes. Meg. Hei mi hi quam tacito cursu properans tempus labitur, eodem anno e Lypsia Erfordiam ueni. Nig. Non adeo interim consenuisse uideris Corde ego te iam canum esse suspicabar. Cord. Esse quoque si assiduę curae &sollicitudines, ut dicun tur, canos accelerem: Quanquam interspersa barbae pruina prominere incipiat, neque intempestiue. Meg. Quotum ergo annum agis? Cord. Quadragesimum octauum iam sum ingressus. Ni. Dij te nobis diu incolumen seruent, ut tantundem adhuc superstes maneas, oro. Cord. In quam tandem frugem &utilitatem?