Latin · Dactylic hexameter
NICANDRI ANTIQUISSIMI POETAE, ET MEdici Theriaca, in Latinum carmen redacta per, lines 2.2.360-2.2.408
Euricius Cordus, Opera poetica omnia 2.2.360-408
Unproofread scanNot analysed yet
Nanque ubi nauclerus se fessum forte Canobus
Sterneret et bibulis fusus dormiret arenis,
Laesa venenosos haemorrhois impulit ictus,
Illaetamque tulit letali dente quietem.
Protinus oviparae cernens id filia Ledae
Oppressae medium serpenti feruida dorsum
Infregit, tritaeque excussit vincula spinae.
Quae fragili illius sic dempta e corpore fugit,
Et graciles haemorrhoi obliquique cerastae
Ex hoc clauda trahunt iam soli tempore membra.
Iam quae Sepedonis species sit, qualeque corpus,
Accipe, diversa tractum ratione figurat.
Quin etiam mutilae nulla insunt cornua fronti,
Et color, hirsuti qualem est spectare tapetis,
Grande caput, brevior, dum currit, cauda videtur,
Quam tamen obliquo maiorem tramite ducit.
Quod fit ab hoc vulnus, magnos, nocuosque dolores
Excitat, interimens quia fundit et ipse venenum,
Quo sata marcentes tabes depascitur artus,
Indeque sic cata resolutus pelle capillus
Spargitur, ut volitans candentis pappus achantae.
Praeterea foedum turpi vitiligine corpus,
Et velut urenti maculas a sole videre est.
Exiguae similis spectatur dipsas echidnae
Sed festina magis mors ictos occupat aegros.
Parva et lurida cui circa ultima, cauda nigrescit.
Quem ferit, accenso miseras is corde querelas.
Fundit, et arenti sitibundus fauce dehiscit,
Quaesitisque, velut taurus, superincubat undis,
Immensoque replet, sed frustra, viscera potu,
Dum crepet intensus rupto mox sumine venter.
Pervetus est iuvenum et narratur fabula, quod, cum
Maximus aetheream coepisset Iuppiter arcem
Diviso in fratres maris, et quod Tartara, regno,
Aeternam dederit mortalibus inde iuventam,
Ut dignum meritis impertiretur honorem.
Iam quoniam supero surreptae ex aethere flammae
Praedonem amentes odere Promethea, quod non
Ipsos perpetuum virides fecisset in aevum.
At nihil hoc illis divinum et nobile munus
Profuit a facili iam suscepisse tonante,
Quandoquidem pigro fessi tandem illud asello
Imposuere, gravis qui mox sub pondere doni,
Arida dum tentat vicino guttura fonte
Colluere, aspecto subito serpente stupescit,
Utque sibi tutum velit is concedere potum
Supplicat, ille bonum fore se respondet, at istae
Conditione, suo si det quae pondera dorso
Baiulet, insipiens (suasit sitis) annuit ille.