# Opera poetica omnia 2.2.409-451

Euricius Cordus, Opera poetica omnia, NICANDRI ANTIQUISSIMI POETAE, ET MEdici Theriaca, in Latinum carmen redacta per, lines 2.2.409-2.2.451. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.409
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.409

Hinc est quod veterem serpentes corpore pellem
Abiciant, et quoque novi reparentur in anno,
Infelix hominum genus omni ex parte, sequenti
Perpetuo senio, certoque sub infera fato,
Ipseque sic serpens, velut ante accensus asellus,
Ferueat, et peiore hominem clam vulnere laedat.
Nunc mea chersydrum facili dic carmine musa,
Qui pare productu similantique aspida vultu
Exprimit, ac viridis celeberrimus incola stagni
Infestum ranis odium, non molleque bellum
Infert, ac siccis ubi desinit unda lacunis,
Egressus terra se continet, hic sua membra
Squalidus informisque fovet feruente sub aestu,
In tritisque viis afflante atrociter ore
Exedit arentes, quos fecerat orbita, sulcos.
Pessima quas fecit plagas hic signa sequuntur.
Arida tota cutis circum putret, horribilemque
Elevat aspectum, magni ignitique dolores
Tandem hominem interimunt, mox plurima pustula surgit,
Ac aliae ex alia bullae se parte refundunt,
Et miserum diris turbant affectibus aegrum.
Post hunc exiguam tibi subdimus amphisbaenam
Duplice conspicuam (monstrum mirabile) vultu,
Cuius perpetua caecum est caligine lumen,
Quod latas utrinque genas porrectaque menta
Plus aliis alto serpentibus aggere tendat.
Terreus est illi color, et densissima pellis,
Plurima quam varie distinctam signa figurant.
Haec ubi iam crevit, coedentes ligna coloni
Sectam deglabrant oleastri ex arbore virgam,
Quale pedum, strictisque prehensi pellibus anguis
Insertam obvolvunt, quas certis deinde diebus
Exarere sinunt cantantes ante cicadas.
Utilis hic baculus frigentibus artubus esse
Fertur, ubi exanimis digitos torpedo fatigat.
Tunc quia constrictos, et eorum vincula, neruos
Calfacit immisso fovet extenditque calore.
Bifronti similem reperis Scytalam amphisbaenae
Pinguior est tamen, et cauda, quae nulla fere exit,
Crassior, ut quantum solita est comprendere lignum
Curua manus strictum quoties tenet ipsa ligonem.
Tam prolixa, vagans pluvio quam reptile caelo,
Quod fecunda genus sua gignit viscera tellus.

---

Euricius Cordus, Opera poetica omnia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/cordusopera.xml.
