Latin · Dactylic hexameter
NICANDRI ANTIQUISSIMI POETAE, ET MEdici Theriaca, in Latinum carmen redacta per, lines 2.2.538-2.2.583
Euricius Cordus, Opera poetica omnia 2.2.538-583
Unproofread scanNot analysed yet
Sin nimbosa Samus petitur vel Lemnia tellus,
(Utraque Threicios prope conspicit insula fines)
Qua procul alta patet divae Rescynthidos aedes,
Clarus ubi est Hebrus, notaeque nivalia Zonae
Culmina, et Oeagridae quercus Zerinthiaque antra,
Prolixam invenies inamabile Cenchrida monstrum
Quem variis pictum squamis dixere leonem. .
Non stata crassities, eadem nec spira videtur,
Quam facit haec plagam, nulla medicabilis arte
Tabes insequitur, quae diro membra veneno
Exedit, ac turgens cruciatum suscitat hydrops,
Donec is effracta prope sumen parte residat.
Atqui cum rapidis fervescens solibus aestus
Ardet, in horrida se silvarum devia confert,
Imbellesque rapax venatur praedo bidentes
Per celsive Sai iuga, frondosive Mosychli,
Sub viridis quando frigentibus abietis umbris
Securi recubant, grege circum errante, magistri.
Hic cave quantumvis fortis videaris et audax
Hoc aduersus eas vel tentes proelia monstrum,
In te pestifero ne flammas halet hiatu,
Atque tuum implicita corpus liget undique cauda,
Et bibat exsuctum per utrinque soluta cruorem
Claustra, procul fugito non recto tramite, verum
Obliquum per iter, cita quo vestigia frangas.
Laedit enim curuo per spinas tergora flexu,
Cum celeres alias recto ferat impetet cursus.
Talis Threicio servat se bestia tractu.
Hic etiam insidians invisos stellio morsus
Incutit, Hanc illi fertur tribuisse figuram
Maesta Ceres pueri mutato corpore iuxta
Callichorum puteum, Celeaeis quando Terapnis
Nobilis hospitio Divam Metanira recepit.
Plures reptilium, quae non ita noxia, formae
Per densas habitant silvas, per opacaque lustra,
Quos helopes Libyasque coronatosque myagros
Dicunt, sunt iaculis insignes, suntque moluri,
Sunt caecique alii, sed nescia laedere turba.
Ad quorum inflictas propulsatoria plagas
Radices, herbas, folia, et quo tempore velli
Atque legi praestet, referam, quibus ipse medelis
Usus praecipiti possis succurrere morbo.
Ut virides carpas, opus est tibi, sedulus herbas,
Dum nova stillat adhuc quasi primo plaga cruore,
Praestantissimum id est fieri quo pabula tractu
Per frondosa vagi quaerunt umbracula henopes.