Latin · Dactylic hexameter
NICANDRI ANTIQUISSIMI POETAE, ET MEdici Theriaca, in Latinum carmen redacta per, lines 2.2.807-2.2.852
Euricius Cordus, Opera poetica omnia 2.2.807-852
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc Neptunia quo valeat testudo vigore
Accipe, certa quidem haec semper tutela probatur
Contra se longis voluentes tractibus angues,
Quantocumque etiam, et quam multo vulnere laedant.
Hanc ubi versati piscator in arida Ponti
Traxerit, infixo resupinam interfice cultro,
Atque novo figuli fusum excipe vase cruorem.
Tum quae subsidunt imo liventia fundo
Humida defaeca, siccati deinde capesse
Sanguinis aequata quantum secta uncia lance
Elevat, agrestis cui dimidium adde cymini,
Cuius quartam aequent leporina coagula partem.
Ex toto hoc unam pastillo demito drachmam,
Inque bono dato, si quem laesit bestia, vino.
Atque haec aduersus serpentes esto medela.
Dira venena dehinc nocui perpende phalangis
Quaeque malos ictus illius signa sequuntur.
Splendidus hic primus rox est nigricante colore,
Et multis pedibus, septa ore et dentibus alvus.
Quem ferit hic nullam profert in corpore plagam.
Ast ima tacite rufescunt lumina parte,
Horrida frigiditas penetratos occupat artus,
Mutatusque color, resolutaque membra deorsum
Denutant, flacco languescunt inguina peni,
Egelidique labant luxato poplite lumbi.
Istis Asterion signis agnosce secundum,
In summo apparent quaedam quasi pinguia dorso,
Atque nitens varium depingit virgula corpus.
Percussum hoc hominem subitus cum flatibus horror,
Aggreditur, gravidum languet torpore cerebrum,
Lassaque, praecipue genuum, compago fatiscit.
Caeruleum genus est aliud sublime pilosum,
Hirsutaque sui lanugine corporis horret.
Difficilem hoc infert labefactis artubus ictum,
Debile cor multo tremit et languore gravatur,
Et circumfusa caligant tempora nocte.
Lubricus et tenui, quam texit aranea, telae
Assimilis vomitus subit, hinc lacrimabile fatum,
Hinc alia agrostes species distinguitur, ut qui
Cernitur esse lupo similis, qui mollia texit
Retia, et his muscas, culices venatur, apesque,
Oestraque, et extensos quodcumque volatile casses
Impetit, imbellem fert hic innoxius ictum.
Mox aliud gravius genus est, dysderi vocare,
Sphecaeumque solent, rutilo quod fulget honore,
Crudivoraeque sua similatur imagine vespae.