# Opera poetica omnia 2.2.853-895

Euricius Cordus, Opera poetica omnia, NICANDRI ANTIQUISSIMI POETAE, ET MEdici Theriaca, in Latinum carmen redacta per, lines 2.2.853-2.2.895. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.853
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.853

Quae fortis spectatur equi non languida proles,
Nam quia equi vespas edunt examina tauri.
Si quod id inflixit temere non neglige vulnus.
Turgidus, ex illo tumor est, deprensaque morbo
Genua labant, tremulus subit intima viscera languor
Sublataeque cadunt quasi toto in corpore vires.
Ictum ut saepe hominem domet interimatque malignum
Extremeque nocens animal, lethaea venena
Quod vomit, et parvo talem dat vulnere somnum,
Ut ferat aeternam cessante labore quietem.
Nunc age nosce genus formicae nomine dictum,
Tale quod insectum similis demonstret imago.
Splendida colla rubent, reliquum quasi putrida corpus
Nigrities pingit, stellantibus undique guttis
Distinctum est dorsum, cineres imitante colore,
Conspicuum caput exigua cervice levatur.
Ex illo similes aliorum expende dolores.
Saepe subincidens si quando legumina messor
Atque alia in medio viridi crescentia parte
Euellit similes scarabaeis pascere vermes
Parua, puta, et flammas imitata phalangia prendit.
Circa huius generis cruciantem tubera morsum,
Multaque consurgit turgenti pustula pelle,
Atque vagi cor agunt aestus, incondita lingua
Perstrepit, et vario torquentur lumina gyro.
Nunc animo perpende tuo, quas barbara Memphis,
Bestiolas nutrit, volitantis imagine vermis,
Quem circum accensas petulantem nocte lucernas
Serae cenae abigunt, angustae cuius et alae
Squalent, non viridi velut ipsa conila colore,
Sed quendam veluti cinerem, dum prenderis, edunt.
Hunc etiam referens in Perside bestia fronde
Pascitur, horribili quae semper cernua vultu
Nutat, at infixo, qui summo e vertice prodit,
Quod stimulo infligit facile et tolerabile vulnus.
Citra omnem est etenim mortem, interitum, atque laborem.
Inde dolorifica cantandus scorpio cauda,
Et tetricae illius species, qui primus eorum
Albicat, haud mala, nec mortalia vulnera figit.
Sed rutilis quem forte genis splendere videbis,
Hic calidas flammas, flagrantemque incutit aestum,
Quo detenti homines horrore et frigore quodam
Concutiuntur, uti qui febre sitique laborant.

---

Euricius Cordus, Opera poetica omnia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/cordusopera.xml.
