Latin · Dactylic hexameter
NICANDRI ANTIQUISSIMI POETAE, ET MEdici Theriaca, in Latinum carmen redacta per, lines 2.2.896-2.2.942
Euricius Cordus, Opera poetica omnia 2.2.896-942
Unproofread scanNot analysed yet
Luridus apparens trepidantes vulnere motus
Fert percusso homini, bipatente qui oris hiatus,
Ut solet attonitus vel vanus morio, ridet.
Est viridans alius, qui quem percusserit, illi
Mox tremulum horrorem ciet, et penetrabile frigus
Atque acri corpus se aspergi grandine sentit,
Supremus rapida quamvis sol lampade flagret.
Tam gravis et tanta est factae hoc afflictio noxae,
Cuius nexa novem iuncturis horrida spina
Extremo nocuum iaculatur acumine virus.
Lividus est alius, grandi qui cernitur aluo,
Nam rosea vescens manet insaturabilis herba.
Quae ferit, infuso depascit membra veneno,
Et licet exiguo tamen inguina sublevat ictu.
Tam malus et vehemens infixus aculeus illi est.
Deprendes aliud genus assimilante figura
Octipedem cancrum, qui albentes incolit algas,
Extremosque maris carpendo pabula fluctus.
Incuruis quidam similes etiam esse paguris
Cernuntur, maiore alios qui corpore vincunt.
Chelis, forcipibusque aeque solidi atque paguri,
Qui saxosa tenent timidi cava, quin etiam illi
Hisce suum ducunt sed non genitoribus ortum.
Nam camuras quando sua nempe cubilia, rupes
Destituere, nec algosum prope littus oberrant
Insidiosus eos tumidis piscator ab undis
Extrahit, hac ubi se senserunt fraude teneri,
Confestim subfossa petunt a muribus antra,
Noxia ubi illorum soboles nutritur, ibique
Euectis e corporibus damnata propago
Ista per erumpit formamque foramina sumit.
Inde melichlori species venit ultima, cuius
Summum verticulum multa fuscedine nigret.
Fundit inexstinctum, quos percutit ille, venenum,
Excretisque uriis longe infensissimus hostis,
At parvos natu pueros celeri nece perdit.
Alitibus similis, quae rodunt farra, locustis,
Quae super extremas solitae se tollere spicas
Extritam illarum plane populantur aristam,
Pedasios per agros vagae inhorrentesque corymbos.
Atqui horum aduersus novi iacula insectorum
Praesens antidotum facere, et quo denique pacto
Solo montanae punctu bembicis apisue
Non exspectatum soleat subrepere letum,
Cum nimis audaci sua circa alvaria gressu
Versantem vel agro fessum percusserit aegrum,
Ut studiose etiam sua in ipso spicula linquat.