Latin · Dactylic hexameter
NICANDRI POETAE ET MEDICI ALEXIPHARMAca per Euricium Cordum in latinum carmen, lines 2.3.1-2.3.45
Euricius Cordus, Opera poetica omnia 2.3.1-45
Unproofread scanNot analysed yet
QUamquam maiores sua quondam moenia nostri,
Quorum et nos de stirpe sumus, non urbibus istis
Vestrae Asiae iunxere, meanque tuamque sit inter
Immensus patriam, qui nos disiungat, hiatus
Optime Protagora, salsis quia proximus undis
Tu mediam ursam habitas, sacri qua parte Lobrines
Sunt thalami, atque Attes celebratur, at ipse feracem
Incolo tellurem, quam magnae clara Creusae
Stirps tenuit, Clarius qua oracula reddit Apollo,
Non tamen ulla meum prohibent obstacula votum,
Quo minus aduersus letale paranda venenum
Antidota, et diros dem propugnacula potus.
Perspectum ergo cavens aconitum noris amarum,
Plena quod educens Acherontis ripa propagat
Qua Plutonicus est specus, irremeabileque antrum,
E quo quantumvis festinus nemo redivit.
Qua versa Herculeo Priolai moenia bello
Terribili streperam traxere fragore ruinam.
Illius horribilis totum os adstringit amaror
Maxillas, dentes, gingivas, labra, palatum,
Praecipuumque statim membrum, cor scilicet ipsum,
Impetit, atque malo properans errore vagatur,
Maerentemque hominem cruciante dolore fatigat.
Summum ventriculi siquidem os divellitur, id quod
Cor quoque dixerunt aliqui, et quadam quasi porta
Clausa coarctantur luctanti viscera motu,
Plurimi item crepitus infraque supraque feruntur,
Et madidus toto promanat corpore sudor.
Invisum caput urget onus, tumidaeque resultant
Temporibus venae, duplex capit omnia visus.
Non secus ac alta temulentus nocte, velutue
Cornigeri altores Bacchi, ebria turba, Sileni
Expressae mentem suffusi potibus uvae
Turbida diverso detorquent lumina ductu,
Atque labante genu, nutanteque corpore toto
Per Nisaea inopes animi declivia currunt.
Sic hebetes oculos habet hac qui peste gravatur.
Illud idem quidam dixere myoctonon, ut quod
Gustantes soleat prope fontes perdere mures.
Quidam alio appellant id nomine pardalianches,
Monstroso quod huic animanti rustica turba
Interitum struat, hanc si quando obiecerit herbam,
Per iuga frondosae Phalacraeis vallibus Idae.
Saepeque thelyphonon, nec non et cammaron, illud
Femineum dicunt Aconaeis crescere saxis.