# Opera poetica omnia 2.3.46-90

Euricius Cordus, Opera poetica omnia, NICANDRI POETAE ET MEDICI ALEXIPHARMAca per Euricium Cordum in latinum carmen, lines 2.3.46-2.3.90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.3.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.3.46

Hoc tibi ne noceat malum, inexstinctae accipe calcis
Quantum plena tenet manus, atque rubente lyaeo
Commisce, unde replens cotulam mensura bibatur.
Aut pulchrum abrotoni caulem et decerpta virentis,
Germina marrubi, quod iam dicunt meliphyllon,
Atque in frondifera natos oleagine flores,
Et gracilem reseca rutam, et mixto ebibe melle.
Vitigena candens quoque ferrum exstingue liquore,
Vel quae stillat idem calido excrementa camino,
Sicque novam argenti sive auri denique massam.
Dimidiatum humilis piceae quoque sume maniplum.
Montanae socius cui sucus onitidos adsit,
Sive polycnemi modo natam contere virgam,
Quattuor et cyathis melliti porrige vini.
Imo medullarem contrito passere potum
Accipe, ubi densa volucrem concoxeris olla.
Et iuvenis vituli pingui iam mollia callo
Cornua rescindens sumpto bene concoque vase,
Atque illa vescens offa tua viscera pasce.
Quin etiam humano vel equino balsama lacti
Misce aliquot guttis, et eundem porrige potum.
Proderit is tum si crudorum onus ante ciborum
Sumpturus vomitu per collum effuderit aeger.
Saepe etiam patulis oculis dormire solentis
Pensicula catuli tenerique coagula cerui,
Lenaeoque terens potanda liquore propina,
Sic Aegyptiacae radices contere fici,
Et mixto coctas da vino apiumque labore.
Quae si sollicita modo feceris omnia mente.
Invisum poteris, dominumque avertere morbum.
Redditus ut rursum sibi vitam proroget aeger,
Et valido quocumque libet se corpore sistat.
Nunc mala damnosae cerussae pocula pende
Spumanti similis lacti cum tempore verno
Suppositas rauco pressum replet impete mulctras.
Haec data spuma statim multum adstringente vigore
Infectum tenet os, subeunti frigore siccae
Gingivae arescunt, crispanteque pelle trahuntur.
Aspera lingua scabret, flaccae prope guttura glandes
Deficiunt, nullamque cient e fauce salivam,
Cassaque tussis obit, pigra pondere lumina nutant.
Interea crebros homo sursum expellere ructus
Auditur, labat, oppletaque extenditur aluo,
Et grave turbata queritur ratione cerebrum,
Vanaque vel media phantasmata luce videri.

---

Euricius Cordus, Opera poetica omnia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/cordusopera.xml.
