# Opera poetica omnia 2.3.511-557

Euricius Cordus, Opera poetica omnia, NICANDRI POETAE ET MEDICI ALEXIPHARMAca per Euricium Cordum in latinum carmen, lines 2.3.511-2.3.557. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.3.511
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.3.511

Post bibitum hoc virus viridis stagnantia fellis
Excrementa manent, tenebroso lumina visu
Caligant, liquidaeque abeunt in corpore carnes.
Nausea adest, tumet alta cutis, talique calescunt.
Subque cavis oculis roseo fucata rubore
Apparet facies, sistensque urina moratur,
Quae nunc purpureo, nunc sanguineo esse colore
Cernitur, et quemcumque videt contemnere piscem
Assolet aversans, ut quaelibet aequoris, aeger.
Contra hunc Phocaicum veratri porrige potum
Elicitasque recens carpti lacrimas colophoni.
Perniciosa mali et compescas pharmaca piscis.
Interdum enixae mulsum lac potet asellae.
Insuper elixae da lubrica muscula maluae.
Tum quoque cedrinae viginti grana resinae.
Punicei interdum, cui Creta est patria, mali
Formosum poterit potu aeger sumere fructum.
Oenopesque, et quod Promenium nomine dicunt
Aeginetin item, et tenui quaecumque rubentes
Et duras cute habent mollique putamine crustas
Quandoque exemptas gravidis e vitibus uvas
Exprime fiscella, novae ut excolantur olivae.
Sin sitibundus homo est, cui, proni ubi more iuvenci
Porrecto optatum procumbens gutture potum
Attrahit, aut sera non cernens nocte petito
Vase bibit, simul hausta intus rapiatur hirudo,
Saepe suae sentit non parva pericula vitae.
Quandoquidem prensae sugens se bestia carni
Applicat, et vegetum trahit alto ex corpore sucum,
Aut etiam extrema pendens in fauce moratur,
Angustasque animae tenet ad praecordia portas,
Aut imae suffixa gulae praecludit eunti
In subiecta cibo declivem viscera lapsum.
Tum fusum patera confestim potet acetum,
Sive nivalis aquae gelido sese irriget haustu.
Saepe et Hyperboreo concretam flamine crustam
Porrige, vel sumptam salsuginis intere glebam,
Hincque salutarem conturba et confice potum.
Ipsum saepe salum feruenti sole vel igni
Coge, vel effossum pariter sal sume, vel albam
Eiusdem spumam, quam qui sal suffodit imo
Colligit in fundo, quando undae infuderit undam.
Nec te ortum tellure malum Zemona fatiget
Pectore saepe tumens, suffocans gutture saepe,
Quod prope vipereis attritum tractibus antrum
Enatum diro vibratum ex ore venenum,
Atque graves in se vicinum sorbuit auras.

---

Euricius Cordus, Opera poetica omnia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/cordusopera.xml.
