Latin · Dactylic hexameter
NICANDRI POETAE ET MEDICI ALEXIPHARMAca per Euricium Cordum in latinum carmen, lines 2.3.558-2.3.602
Euricius Cordus, Opera poetica omnia 2.3.558-602
Unproofread scanNot analysed yet
Communi fungos appellant nomine, verum
Diversae species diversa voce feruntur.
Contra hos inflexum raphani caput optima cura est.
Aut involventes viridantia brachia rutae,
Sic et in aeriferis glacies concreta metallis
Qua tingens corium cogit nigrescere sutor.
Mixto et clematidis cineres mox offer aceto.
Aut tritam ardentis radicem immerge pyrethri,
Vel nitrum, et crescens scisso nasturcium in agro.
Medicum item malum, et faciens lacrimare sinapi.
Insuper ex acido potandam trade liquore
Tostam, quam fundunt vini tibi dolia, faecem.
Sive domesticae avis lecta excrementa propina.
Insertaque manu postremi faucibus oris
Abs te irritato tristem vomitu eice mortem,
His invisa etiam Dictynnae proderit arbor,
Quae numquam Imbrasiae Iunoni facta corona est.
Nanque sub umbrosae quando olim collibus Idae
Suscepere suae divae certamina formae
Myrtea victricem cinxerunt serta Dionem.
Sume ab aquosa igitur myrti rubicantia silva
Grana, vel hibernae crescentia flatibus aurae
Phoebeae radiis excocta et fota quadrigae
Et pressum ex tritis per colum traice sucum,
Ac parvam cotulam capienti infunde catino,
Vel maiore etiam cyatho, neque enim nocet, ultra
Si quis acetabli mensuram porrigat, imo
Iste salutaris procul arcet noxia potus.
Sin tibi summa malae nocuere venena lacertae
Nempe emittentis liquidum sucum salamandrae,
Cui nullus poterit fumusue ignisue nocere,
Continuo stupido lingua inflammatur in ore,
Et subito torpet languore, malique tremores
Frigida concutiunt soluuntque in corpore membra,
Ut quadrupes pronus, pueri instar, inambulet aeger,
Usque adeo obtusum est, et hebescit mentis acumen.
Multa etiam in summa vibex cute livet, et inde
Imbibitum infecti perstillat saepe venenum.
Hic lectum piceae tenthrenes munere fletum.
Confice, vel viridem, quam profert aiuga, silvam,
Coniferaeque simul nucleos huic adiice pinus,
Vel calidae feruens urticae contere semen,
Contusique mola permixtam erui adde farinam.
Ipsam etiam urticam, simul arida et hordea pingui
Misce oleo, et facta languentem pulte sagina.