Latin
NICANDRI POETAE ET MEDICI ALEXIPHARMAca per Euricium Cordum in latinum carmen, lines 2.3.91-2.3.138
Euricius Cordus, Opera poetica omnia 2.3.91-138
Unproofread scanNot analysed yet
Nauseat, et tristi gemitus e pectore ducit.
Interdum obrepens oritur cum frigore somnus,
Torpet iners motus, languentia membra fatiscunt
Officium pertaesa suum, et nisi protinus adsit
Praesens auxilium, tandem dominante dolore
Succumbens stygias aeger descendet ad umbras.
Utilis hoc contra bibitur medicina venenum,
Palladia placidum quod nuper fronde liquamen
Premadia, aut orchas, myrtinave coxit oliva,
Lubricus ut venter rursum mala pharmaca reddat,
Seu distenta premens tenerae celer ubera vaccae
Pingue natante dabis lac cum cute tristibus aegris.
Aut tu mollificae reseca et tere germina maluae,
Expressumque homini potandum porrige sucum.
Tusa etiam mixto sic praebe sesama vino,
Sic et combusto cinerem de palmite sume,
Atque superfusa turbatum perlue lympha,
Hinc angusta novae cola per vimina sportae,
Verum interposito de lini stamine panno,
Ut seclusa simul descendere crassa vetentur,
Limpidus hinc penetrat, bibitus qui proderit, humor.
Non secus huic etiam possunt succurrere damno
Palladio triti bibitique liquamine nuclei,
Quos olim alatus volitansque per aera Perseus
Cephea elatis pedibus tellure relicta,
Quando Medusaeum curuo caput ense putasset.
Intulit antiquis Cephei nova dona Mycenis,
ad viridem cecidit qua parte Melanthidis arcem
Praeceps ex alto capulus, Langaea ubi nympha
Exhibuit nato Iovis ipsi pocula Perseo.
Saepeque Gerraei ramis circumflua turis
Lacrima, cum tosti Ptisana tibi proderit hordei,
Et destillantes atalymno, ulmo et nuce guttae,
Quas rite immixtas tepido liqua et offer Iaccho.
Ut quaedam vomat, et quaedam per balnea soluat,
Cum madido elicitus manarit corpore sudor.
Oblatoque cibo languens se recreet aeger,
Pingueque nonnumquam vinum bibat, ac erit ut mox
Paene resecta novo reparet sibi stamina penso.
Nec tu frugisecam, piceum quae reddit odorem,
Cantharidem pota, quia talem imitata resinam
Plenas illa trahit nares, et dentibus ipsis
Infecto cedriae sapor obuersatur in ore,
Morsaque labra dolent, alias extrema superni
Ianua ventriculi, contortaque vellitur aluus,
Atque cruentam acer vesicam supprimit angor,
Multa coarctatum stringitque angustia pectus,
Subsidensque cibi coquus ima ad viscera tendit.