Latin · Elegiac couplet
EURICII CORDI CONTRA MALEDIcum Thiloninum Philymnum Defensio.
Euricius Cordus, Opera poetica omnia 2.7
Unproofread scanNot analysed yet
Non longinqua tuae peragrabunt oppida musae,
Nam claudos nequeunt rite movere pedes.
Una, supervacuo quae incedere crure videtur,
Forte potest socias fortificare suas.
Sed non posse graves, vereor, tolerare calores,
Nam miro sitiunt esuriuntque modo.
Accepisse putem diros a dipsade morsus,
Et sacrum Cerei subsecuisse nemus.
Quae mala sunt dicis, puer haec ego carmina feci,
Qua modo defendes te ratione virum?
Qui meliora nihil primis facis, ergo manebis
Idem qui fueras per tria lustra puer.